monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 14
Denique, Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. Quod est, in deserto; hoc repetitum est, in inaquoso, id est, in loco sine aqua: quod vero, concupierunt concupiscentiam; hoc, tentaverunt Deum. Talis sane locutio est, Concupierunt concupiscentiam; qualis superior, Laudaverunt laudem.