monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 21
Et dixit ut disperderet eos. Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. Dixit ergo ut disperderet eos; si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Non ita dixit stetisse in confractione, quasi ut frangeret iram Dei; sed in confractione, id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi obiecisset seipsum pro eis, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo . Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de iustitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos iuste posset, deleret. Ita stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos.