monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 22
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Sed numquid viderant eam? Quodmodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo sequitur: Nec crediderunt in verbis eius? Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel , per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia eius intelligebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cuius temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Ierusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est , vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, non sustinuerunt, sicut supra dictum est, consilium eius.