monumenta.ch > Augustinus > sectio 28

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 28
'Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos; quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis.' Quid est, distinxit? Quasi illud non posset Deus facere, qui tanta iam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitanter enim petram virga percussit, et ideo hoc miraculum distinxit a caeteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit ut moreretur, ne intraret in terram promissionis . Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit. Cui tamen Deus tanquam electo suo, etiam post mortem eius bonum perhibet testimonium, ut intelligamus illam fidei eius titubationem hac sola poena fuisse correptam, quod in eam terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem ut eum credamus alienatum a regno gratiae Dei, quod significabat illa terra promissionis, unde lac et mel defluere dicebatur. Hoc est enim potius testamentum aeternum quod disposuit ad Abraham, non secundum carnem patrem nostrum, sed secundum fidem.