monumenta.ch > Augustinus > sectio 30

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 30
'Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.' Immolasse filios suos et filias suas daemoniis et idolis, non eos illa narrat historia; sed neque iste psalmus mentiri potest, neque Prophetae, qui hoc dicunt multis increpationum suarum locis. Habuisse vero istam consuetudinem Gentes, nec earum litterae tacuerunt.