monumenta.ch > Augustinus > sectio 31

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 31
Sed quid est quod sequitur? Et interfecta est terra in sanguinibus. Putaremus enim scriptoris errorem, eumque diceremus pro eo quod est infecta, fecisse interfecta, nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit; atque ita esse scriptum, Interfecta est terra in sanguinibus. inspectis graecis codicibus videremus . Quid est ergo, Interfecta est terra, nisi hoc referatur ad homines qui habitabant in terra, tropica locutione, qua significatur per id quod continet, id quod continetur, sicut dicimus malam domum, in qua mali habitant, et bonam in qua boni? Ipsi namque interficiebant animas suas immolando filios suos, et effundendo sanguinem parvulorum a consensione illius sceleris alienorum: unde dictum est, Effuderunt sanguinem innocentem. Ergo, Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, cum ipsi interfecti sunt in anima, et contaminati in operibus suis. Et fornicati sunt in adinventionibus suis. Has dicit adinventiones, quas Graeci ἐπιτηδεύματα appellant: nam hoc verbum est in codicibus graecis et hoc loco, et superius, ubi dictum est, Irritaverunt eum in adinventionibus suis; cum et illic et hic eas dicat adinventiones, in quibus alios imitati sunt. Non itaque sic dictas arbitremur adinventiones, quasi ab ipsis institutas, nullo in aliis praecedente quod imitarentur exemplo. Unde alii interpretes nostri, non adinventiones, sed studia; alii vero affectiones, vel affectationes, alii voluptates dicere maluerunt: et iidem ipsi qui dixerunt adinventiones, alio loco studia posuerunt. Hoc commemorare volui, ne quaestionem faceret nomen adinventionis in ea re, quam non a seipsis excogitaverunt, sed alios imitati sunt.