monumenta.ch > Augustinus > sectio 33

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 33
'Et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus Gentium, et dominati sunt eorum qui oderant eos: et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.' Quando eos haereditatem Dei vocavit, manifestum est quod non ad perditionem, sed ad disciplinam eos abominatus est, et tradidit in manus inimicorum. Denique sequitur: Saepe liberavit eos.