monumenta.ch > Augustinus > sectio 35

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 35
Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos; 'Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.' Poenituit dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit quasi consilio repentino, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creaturae temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita, et praesentia facit , et futura iam fecit. Et ad haec quis idoneus? Audiamus itaque Scripturam, humiliter excelsa dicentem, cum et parvulis nutriendis sumenda porrigit, et maioribus exercendis perscrutanda proponit. Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum; et memor fuit testamenti sui: utique testamenti aeterni quod disposuit ad Abraham, non veteris quod aboletur, sed novi quod etiam in vetere absconditur. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Hoc fecit quod disposuerat, sed contribulatis et orantibus se id concessurum esse praesciverat; quia et ipsa oratio eorum, cum adhuc non esset, sed futura esset, Deum procul dubio non latebat.