monumenta.ch > Augustinus > sectio 37

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 37
Itaque eiectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset, Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos; tanquam eiectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, vel, sicut alii codices habent, de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Deinde breviter subiecit ipsam laudem, Benedictus Dominus Deus Israel, a saxeculo et usque in saeculum: quod intelligimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te . Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, eiectis daemoniis et perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi huius oratum est: 'Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.' Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel , sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor. Iudaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: 'Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis' . De quo apostolus Paulus dicit, 'Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.' Et paulo post, 'Tunc revelabitur,' inquit, 'iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati' . Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est, Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus; quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritualia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt, 'Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem:' quando 'Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem,' sicut Evangelista intellexit, 'non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente,' id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, 'sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum' . Habebat enim alias oves quae non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et eius angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Non sicut per antichristum compleri existimant Iudaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, diem ex die, salutare eius; de quo et hic dictum est, Visita nos in salutari tuo. Et dicet omnis populus: iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: Fiat, fiat.