monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p6, 3
quidam uero e contrario periclitantes cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint - quae ita nos firmissimos reddunt, ut, etiamsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediatur aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus - destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere, quid cauendum quidue faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.