monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p7, 2
cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae.