monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p17, 11
adfirment itaque isti, si uolunt, contra ipsam suam adsertionem etiam de unius dei cultu cauendaque idololatria non adhuc baptizandis, sed iam baptizatis esse praedicandum et non iam dicant eis, qui baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in deo est intimandam et post eius sacramenti perceptionem de moribus uitae tamquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos.