monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p18, 1
Si ergo ita quisque ueniat ad sancti lauacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum nisi forte postea, quando placuerit, baptismum tamen iam iamque deposcat templumque dei uiui se fieri flagitet non solum cultor idolorum, uerum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseuerans, quaero ab istis, utrum eum faciendum uel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt; neque enim aliud de illorum corde sentiendum est.