monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p18, 2
reddant itaque rationem secundum testimonia scripturarum, quae sic intellegenda putant, quo modo huic audeant contradicere nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: didici et ueneror Christum crucifixum, credo filium dei esse Christum Iesum; non me ultra differas, nihil amplius iam requiras.