monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p18, 7
profecto dicturi sunt homini: templum dei futurus es, cum baptismum acceperis; dicit autem apostolus: quae conpositio templo dei cum idolis? quare ergo non uident similiter esse dicendum: membrum Christi futurus es, cum acceperis baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? quia et hoc apostolus dicit, qui et alio loco, nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis seruientes et cetera, quae illic enumerat, regnum dei possidebunt.