monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p19, 6
quodsi respondissent Iohanni: prorsus non faciemus fructus dignos paenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret, nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis, cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat, quemadmodum uitam bonam agere debeat.