monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p20, 8
et ideo aliquando alterum sine altero, siue illud siue illud, pro plena doctrina inuenitur scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intellegatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit deo, debet facere quod praecipit deus, et qui propterea facit, quia praecepit deus, necesse est, ut credat deo.