monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p40, 1
Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum.