monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p41, 1
Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt.