monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p42, 5
uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis - ubi procul dubio erunt etiam hi, qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis - duas partes fecit, alios in resurrectionem uitae, alios in resurrectionem iudicii resurrecturos esse declarans.