monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De fide et operibus, p43, 1
Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eonim transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et 'iudicium', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam - neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit - uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est.