monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 20, 8
Et datum est puellae, et detulit matri suae. Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud. Et hoc ad minorationem praecursoris Domini pertinet, quod corpus eius sepulturae absque capite datur. Namque ut in ecclesiasticis invenimus historiis (Ioseph., Ant., XVIII, 10; Eus. I, 13), corpus eius in civitate Samaria, quae nunc Sebaste vocatur, caput autem in Hierosolymis humatum est: decollatus vero est in castello quodam Arabiae quod Macherunta nominant. In quibus videlicet historiis hoc quoque reperimus quod caput eius sanctissimum, longo post decollationem tempore, ab ipso revelatum sit duobus monachis Orientalibus, qui orationis gratia venerant Hierosolymam, atque inde in Edessam Phoeniciae civitatem perlatum, debito fidelium sit honore frequentatum. At vero ossa eius, tempore procedente, de Samaria Hierosolymam translata, ac mox Alexandriam missa, nunc ibidem in ecclesia quae nominis ipsius est honore consecrata, servantur. Quod divina providentia constat actum, ut scilicet per plura loca deportatis beati martyris reliquiis plura virtutum signa fierent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem ac dilectionem eius quem praedicabat, confluerent. Inter haec sane considerandum est, et attentius memoriae commendandum quomodo omnipotens Deus electos dilectosque suos famulos, quos ad vitam regnumque praedestinavit aeternum, in tantum in hac vita pravorum patitur persecutione conteri, tot ac tantis poenarum mortiumque generibus consumi, quatenus perspectis perfectorum virorum passionibus, minus de his quae nobis forte adversa contigerint, doleamus, ac potius discamus omne gaudium existimare, cum in tentationes varias inciderimus: memoria retinentes quia quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Nam etsi principali sententia constat quia in multis offendimus omnes, quis tamen nostrum dicere audeat beatum Ioannem in actu, vel dicto, vel habitu, vel victu peccasse? cuius austeritatem indumenti, cuius parcimoniam alimenti evangelica laudat historia, cuius omne quod loquitur, aut veritati testimonium reddit, aut eos qui contradicunt redarguit, cuius opera iustitiae etiam qui non amabant venerationi habebant? Quis in eis praecordiis peccato poterat esse locus, quae et ante nativitatem Spiritus sancti consecravit adventus? Quando saltem humanae conversationis intuitu valuit a virtutis via vel ad modicum deflecti, qui totam ab ineunte pueritia vitam solitarius peregit? Et tamen talis ac tantus vir praesentis vitae terminum post longam vinculorum afflictionem sanguinis effusionem suscepit. Ille qui libertatem supernae pacis evangelizabat, ab impiis in vincula coniicitur; clauditur obscuritate carceris, qui venit testimonium perhibere de lumine: quique ab ipsa luce, quae Christus est, lucerna ardens et lucens appellari meruit, quo in natis mulierum maior nemo est, ad petitionem mulierum turpissimarum capite plectitur: et ipse proprio cruore baptizatur, cui redemptorem mundi baptizare, cui vocem Patris super illum audire, cui Spiritus sancti gratiam in eum descendentis videre donatum est. Sed non erat grave, imo leve ac desiderabile erat talibus tormenta pro veritate temporalia perpeti, quae perpetuis noverant remuneranda gaudiis. Optabile habebat mortem quae naturae necessitate inevitabilis imminebat, confesso Christi nomine cum palma vitae perennis excipere. Unde bene dicit Apostolus: Quia vobis donatum est a Christo, non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro illo patiamini . Qui ideo donum esse dicit Christi, ut pro illo patiantur electi, quia sicut idem dicit: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis . Cum ergo tam eximios regni coelestis haeredes tanta in huius exsilio mortalitatis pati viderimus quid nobis inter haec, fratres charissimi, restat agendum, nisi ut tanto magis humiliemur in conspectu pii Conditoris et Redemptoris nostri, quanto nos patenter animadvertimus eos, nec vitae imitatione sequi posse, nec mortis? Itaque iuxta vocem primi pastoris, humiliemur sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis: humiliemur cum Ioanne, ieiunemus et obsecrationes faciamus assiduas: exsultemus minui coram hominibus, exerceamur et deficiat paulisper spiritus noster utique , id est carnalis et superbus, qui solebat inflari, ut bonae actionis perfectibus ante illum crescere, et cum illo exaltari valeamus, qui de coelo ad terras venire dignatus est, ut nos qui de terra sumus sublevaret ad coelos Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.