monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 21, 1
Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia facta sunt encaenia in Hierosolymis. Encaenia autem vocabantur solemnia dedicationis templi, quae populus Dei ex antiqua Patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Quorum vestigia nos hodie iuxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicationis ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus agere solemnem. Et hanc nos festivitatem eo maiore devotione celebrare oportet, quo eam Redemptori nostro gratissimam esse cognovimus, adeo ut in illa ipse templum ingredi, et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit.