monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 21, 10
Nam quia Dominus noster octava die, id est, post septimam Sabbati resuscitari a morte voluit, recte numerus octonarius nostrae quoque resurrectionis festa ventura designat. Quod templum ab hostibus incensum rursum, Domino miserante, construitur, quod ab idololatriis coinquinati denuo supernae pietatis auxilio mundatur, varios sanctae Ecclesiae insinuat eventus, quae nunc infidelium persecutione premitur, nunc, a persecutionibus reddita liberior, tranquilla Domino servitute famulatur; nunc in quibusdam suis membris, hostis antiqui periclitatur insidiis, nunc, instante solertia doctorum fidelium, quos ad horam perdere videbatur, per poenitentiam iam castigatos recipit. Quod vero templum secundo quadraginta et sex annis aedificatum est, ad significationem dominici corporis quod de virgine assumpsit, specialiter respicit, de quo ipse Iudaeis: Solvite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; quia videlicet solutum passione corpus suum ipse die tertia resuscitavit ad vitam. Ferunt siquidem quia corpus hominis quadragesimo sexto die post conceptionis initium in membrorum distinctione formatur; atque ideo non casu gestum, sed divinitus procuratum est, ut eo annorum numero templum aedificaretur, quo dierum numero corpus dominicum, quod per templum figurabatur, in utero virginali perfici oportebat. Quod autem Encaenia per omnes annos celebrare sancitum est, hoc profecto nos admonet, ut memoriam et dominicae resurrectionis, quam iam factam credimus, et nostrae, quam futuram speramus, semper animo retineamus, taliterque nos agamus, ut non ad iudicium, sed sicut Dominus his qui bona egerint promisit, resurgere mereamur ad vitam. Nec sine discussione praetereundum, quod dedicans templum Salomon ubi complevit preces, descendit ignis e coelo, et devoravit holocausta et victimas. Holocausta namque et victimae veri Salomonis nos sumus, holocausta et victimae summi Regis omnes electi eius sunt, de quibus ait apostolus Petrus quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, vivificatos autem spiritu . Ignis autem coelestis fervor est eximiae dilectionis, qua supernae cives patriae et in sua alterutrum beatitudine, et in sui Conditoris conspecta claritate semper ardere laetantur. Hinc est quod quaedam coelestium virtutum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore, speciali nomine seraphin, id est, ardentes vel incendentes, vocantur. Completa autem dedicatione templi, ignis e coelo descendens oblatas Domino hostias devorat, quia, expleto tempore nostrae resurrectionis, cum introierint in gaudium Domini sui fideles servi, flagrantia veri amoris, quo nunc angelicae virtutes inflammantur, eorum quoque mentes visa specie sui Redemptoris absorbet. Qua quidem face dilectionis etiam nunc plurimos electorum in superna illa civitate plene absorptos esse non dubium est; sed tunc nimirum hoc multo perfectius adimplebitur, cum recepta sua carne immortali, receptis in eamdem beatitudinem conservis suis et fratribus cunctis, quos adhuc in terris certare conspiciunt, non habebunt ultra quo intuitum cogitationis foras vel ad modicum mittant, habentes secum intus Deum de cuius visione sempiterna gaudeant, habentes et proximos quorum felicitate sempiterna congaudeant. Ubi illud primum et maximum Domini mandatum ad integrum perficietur, ad cuius perfectionem in hac vita iusti pro suis quoque viribus accinguntur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum, quia quo vicinius praesentem Domini vultum cernunt, eo ardentius eius dilectioni se totos impendunt. Quo proximos suos omnes esse electos ac Deo dilectos agnoscunt, quo corda illorum non minus quam sua sincero amore refecta perspiciunt, eo illos ipsi non minus quam seipsos amare delectantur. Sed et hoc notandum quia, exposita dedicatione ac festivitate subsecuta, ita Scriptura conclusit: Et dimisit Salomon populos, qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat David servo suo Dominus et Israel populo suo. Dimittet enim, peracto resurrectionis munere, Dominus electos suos in aeterna tabernacula laetantes, non eos utique ulterius a sua praesentia removens, sed a discrimine iudicii quod in aere futurum Apostolo docente novimus in habitationem patriae coelestis immittens, ut pro suis quique meritis promissam regni sedem percipiant. Quod enim hic populi in tabernacula sua profecti esse dicuntur, hoc est profecto quod in Evangelio Dominus ait: Multae mansiones in domo Patris mei sunt. Bene autem dicitur, quia benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua, quia haec est nimirum sola actio quietissima ac felicissima civium supernorum hymnos gratiarum suo dicere conditori; hinc enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te; hinc idem propheta ultimos septem psalmos in laudis divinae suavitate complevit. Porro octavum ante finem Psalterii de victoria pugnae qua gigantem straverat, Dominum benedicendo confecit. Ubi aperte indicat quia omnes qui hic maligni hostis certamina superant, illic in requie vera laudem sui Redemptoris et adiutoris decantant. Benedicentes, inquit, regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo. Laetantes quippe iusti super bonis quae a Domino accipiunt, tabernacula introeunt coelestium mansionum, quia quamvis graves huius saeculi, quamvis longi fuerint labores, breve nimirum videtur et leve totum quidquid aeterna beatitudine finitur. Unde oportet, charissimi, ut in aedificatione domus Dei unusquisque nostrum exhortando, obsecrando, increpando, ipse piis actibus desudando, quantum valet, insistat; ne, si quempiam rex coelestis nunc desidem in opere sui templi conspexerit, hunc in tempore dedicationis magnae suae solemnitatis reddat exsortem. Satagamus mutuo charitatis auxilio, ut omnes nos alacri corde et indefessos in operibus quae ipse praecepit inveniens, omnes ad praemia quae promisit perpetuae visionis introducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.