monumenta.ch > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 15, 4
Unde et mensem quo hyemalia tempora incipiebant Vuinterfylleth appellabant, composito nomine ab hyeme et plenilunio, quia videlicet a plenilunio eiusdem mensis hyems sortiretur initium. Nec ab re est si et caetera mensium eorum quid significent nomina interpretari curemus. Menses Giuli a conversione solis in auctum diei, quia unus eorum praecedit, alius subsequitur, nomina accipiunt.