monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 16
Iareth, annorum CLXII, genuit Enoch; cui supervixit annis DCCC. In hac generatione nusquam utrique Codices discrepant. Hunc Enoch nonnulla divine scripsisse, Iuda apostolo attestante, comperimus. Sed, ut beatus Augustinus dicit: ' Non frustra non sunt in eo canone Scripturarum qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset poterat inveniri.