monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 24
Secunda saeculi aetate, prima huius die, quae est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est, VIII animae salvae factae sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola beatus apostolus Petrus mirifice statim exponere curavit, cum subiunxit quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi qui est in dextra Dei.