monumenta.ch > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 45
Habitatio filiorum Israel qua manserunt in Aegypto fuit CCCCXXX annorum; quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti, ut Scriptura testatur Exodi: quorum tamen summam annorum chronographi a septuagesimo quinto anno nativitatis Abraham, quando terram repromissionis intravit, computant, sequentes Editionem Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in Aegypto, et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni CCCCXXX; quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit; quae narrat Chaath filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annos CXXXIII, et filium eius Amram Patrem Moysis annos CXXXVII, et ipsum Moysen LXXX fuisse annorum, tempore egressionis de Aegypto, quia nimirum horum summam annorum constat CCCC et XXX implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus cum ait: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit Et seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, Et semini tuo qui est Christus.