monumenta.ch > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 47
Moyses annis XL eductum ex Aegypto regit populum Israel in deserto; quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et VII mensibus opus perficiens, mense primo anni secundi, prima die mensis erexit. Hucusque, ut Eusebius commemorat, quinque libri Moysis continent gesta annorum MMM,DCCXXX, secundum Septuaginta Seniorum interpretationem.