monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 48
Quot vero annos huius temporis Hebraica veritas contineat, Iosephus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat: 'Neque igitur innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia, sed II tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et iuste creduntur divinitus inspirati.