monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 64
Heli sacerdos annis XL. In Hebraeorum libro XL anni inveniuntur, in Septuaginta autem interpretatione XX. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Latinorum tertius Sylvius Aeneae filius, regnat annis XXIX; qui quod post mortem patris editus, ruri fuerat educatus, et Sylvii, et Posthumi nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Sylvii vocati sunt. Reges Sicyoniis defecerunt, qui ab Aegialeo usque ad Zeuxippum regnaverunt annis DCCCCLXII. Post quos sacerdotes Carni constituti sunt.