monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 102
Meminit huius temporis adhuc futuri propheta Hieremias ita scribens: Ecce ego mittam et adsumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, et servient omnes gentes istae regi Babylonis LXX annis.