monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 114
Darius annis XXXVI. Inter Darium et Cambysen regnasse duos fratres Magos in libris Chronicorum Eusebii reperimus. Verum Hieronymus, in expositione Danielis, scribit post Cambysen Smerdem regnasse, qui Pantapthen, inquit, filiam Cambysis duxit uxorem, qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum eius Darius suscepisset imperium, eadem Pantapthes nupsit Dario, et ex eo Xerxen filium genuit. Secundo anno Darii septuagesimus captivitatis Hierusalem annus impletur, ut vult Eusebius, testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo Darii anno loquitur angelus: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Item quarto Darii regis anno dicit idem propheta: Cum ieiunaretis et plangeretis per hos LXX annos, nunquid ieiunium ieiunastis mihi?