monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 115
Sexto Darii anno templi aedificatio completur, die tertia mensis Adar, qui est quadragesimus sextus annus, ex quo eius sub Cyro fundamenta sunt iacta. Unde in Evangelio dicunt Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc. Coeperunt autem aedificare anno secundo Darii, mense sexto, die vicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est, mense duodecimo, die tertia compleverunt.