monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 120
Eiusdem anno vicesimo Neemias pincerna, de Susis castro adveniens, murum Hierusalem LII diebus restituit, et ducatum genti XII annis praebuit. Hucusque divina Scriptura temporum seriem continet. Quae autem post haec apud Iudaeos sunt gesta, de libro Machabaeorum, et Iosephi atque Africani scriptis exhibentur, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora prosecuti sunt. Et quidem Africanus in quinto Temporum volumine huius temporis ita meminit: 'Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis, quo tempore regni Persarum C et XV anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat. Et tunc primum Artaxerxes iussit muros extrui Hierusalem, cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati.