monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 235

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 235
Gratianus cum fratre Valentiniano annis VI. Theodosius, a Gratiano imperator creatus, maximas illas Scythicas gentes, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos magnis multisque praeliis vincit; cuius concordiam non ferentes Ariani, post XL annos Ecclesias quas vi tenuere, reliquerunt. Synodus CL Patrum congregatur urbe Augusta adversus Macedonium sub Damaso Romae episcopo. Theodosius Arcadium filium suum consortem facit imperii. A secundo Gratiani anno, ipso quinquies et Theodosio coss., Theophilus paschalem computum scribit. Maximus vir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit, ibique Gratianum Augustum dolis circumventum apud Lugdunum occidit, fratremque eius Valentinianum Italia expulit; qui tamen iustissimam cum matre sua Iustina poenam luit exsilii, quia et ipsum Ariana polluit haeresis, et eminentissimam catholicae fidei arcem Ambrosium perfida obsidione vexavit, nec prius quam prolatis beatorum Gervasii et Protasii martyrum, Deo revelante, reliquiis incorruptis, nefanda coepta deseruit.