monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 244

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 244
Sed beatus Augustinus, Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis eius mense migravit ad Dominum, quinto Calendas Septembres, cum vixisset annis LXXVI, in clericatu autem, vel episcopatu annos ferme XL complesset, quo tempore Vandali capta Carthagine Siciliam quoque deleverunt.