monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 258

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 258
Iustinus senior annos VIII. Ioannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium, roganti caeco lumen reddidit; qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus quia Catholicae pietatis defensor Iustinus eum honorifice suscepisset: quo anno, id est, consulatu Probi iunioris, et Symmachum patritium Ravennae occiderat, et ipse anno sequente ibidem subita morte periit, succedente in regno Athalarico nepote eius.