monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 289

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 289
Iustinianus minor filius Constantini annos X. Hic constituit pacem cum Saracenis decennio terra marique. Sed et provincia Africa subiugata est Romano imperio, quae fuerat tenta a Saracenis, ipsa quoque Carthagine ab eis capta et destructa. Hic beatae memoriae pontificem Romanae Ecclesiae Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli ecerat, favere et subscribere noluisset, misso et Zacharia protospatario suo, iussit Constantinopolim deportari.