monumenta.ch > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 1
Et quidem eleganti utitur similitudine, quia fere quidquid in turba profanae multitudinis agitur, comoediae quam rei gestae similius est. Militia est, inquit, vita hominis super terram . At si nostra tempora propheticus spiritus concepisset, diceretur egregie, quia comoedia est vita hominis super terram, ubi quisque sui oblitus, personam exprimit alienam.