monumenta.ch > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 5
Vidi pueros tam diu balbutientium vitia imitari, ut postmodum nec cum vellent, recte loqui potuerint. 'Usus enim, ut ait quidam, aegre dediscitur, et consuetudo alteri naturae assistit.' quam licet Expellas furca, tamen usque recurret, (Hor., Epis. I, 10, 24.) Unde et ethicus provide quidem et utiliter: 'Optimam, inquit, vivendi consuetudinem ab ineunte aetate elige, eam tibi iucundam usus efficiet.