monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 6
' Magnorum proinde virorum sensus, saecularis haec expugnat comoedia. Varia figura temporum, actuum quaedam varietas est. Porro actibus personae deserviunt, dum in eis fortunae iocantis ludus impletur. Quid enim aliud est, quod novum quemlibet, et ignotum, nunc amplissimo induit potentatu, et in regni fastigium erigit, nunc alium purpuratum antequam natum de regni culmine in catenas hostiles proiicit, et servituti addictum, in miserias extremas praecipitat.