monumenta.ch > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 13
Quod ergo aliquid fortunae videmur ascribere, ei nequaquam praeiudicat. Sed quia nobis ad homines sermo est, hominum verbis utimur, pingui, ut praediximus, Minerva agentes de singulis, de nullo subtilem reddentes rationem. Quod si hoc ipsum patienter admittitur, ea quae a philosophis gentium publicae utilitatis gratia scripta sunt, audiri quid prohibet?