monumenta.ch > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 14
Quaecunque enim scipta sunt, inquit, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus . Dum enim pax abest filiis Adam, qui ad laborem nati sunt, parati ad flagella concepti in peccatis, editi in labore, non tam euntes quam currentes ad mortem, qua nihil tristius est, necessaria est patientia, utilis consolatio, quae de oleo laetitiae in conscientia et de immensitate clementiae Dei, praedestinatos ad vitam, spe futurorum fovet et roborat.