monumenta.ch > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 15
O custos hominum, inquit beatus Iob, humani generis calamitates in se exprimens, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? Nemo siquidem est qui, exigentibus culpis, in se ipso non inveniat causas materiamque doloris, cum ipsius philosophiae testimonio, unicuique contingat adesse, quod nollet, vel abesse, quod vellet.