monumenta.ch > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 16
Unde et fidelis anima, cui verae beatitudinis gaudia differuntur, cum inferiori irriguo, irriguum superius petit. Ut ergo gentilium figmentis pium accommodemus auditum, rerum omnium tragicus finis est. Aut si nomen comoediae gratiosius est, non duco contentionis funem, dum constet inter nos, quod fere totus mundus, iuxta Petronium, exerceat histrionem.