monumenta.ch > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 18
Tanta est area eius, quantus et orbis. Difficillimum est ut quisquam admittatur exclusus, vel emittatur inclusus, dum carnis gerit luteum indumentum. Eam quippe tanta subtilitate necesse est exui, ut per foramen acus possit sine omni attritione transiri. Alioquin integer nemo egreditur; forte ideo, quia capacem hanc aream 'Styx novies interfusa coercet.