monumenta.ch > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 19
' Vidi, inquit Ecclesiastes, cuncta sub sole, et ecce statim omnia vanitas , eo quod omnia, quae a solido veritatis statu recenant, vanitati, quae nostram comoediam deceat, subiecta sunt. Vanitati enim subiecta est creatura non volens. Licet enim novem orbibus, sive globis potius sedium nostrarum habitatio tota claudatur, omnibus tamen quandoque egrediendum est, omnesque Charon ille inexorabilis vetusta sui temporis nave traiiciet.