monumenta.ch > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 20
Omnibus quoque succedent alii, et sic transiens homo manet in specie, quemadmodum aqua praetereunte, notus amnis manet in flumine. Ubi sunt, inquit, viri potentes, ab initio scientes bellum, aut qui in avibus coeli ludunt, et thesaurizant sibi aurum, in quo confidunt homines, iungentes agrum agro, domum domui, usque ad terminos loci, et non est finis possessionis eorum . Statimque subiecit, quod usu et assiduitate iam omnibus persuasum est: Hi ad inferos descenderunt, et alii in locum illorum successerunt . Verumtamen bene cum egredientibus agitur, qui non ab hoc fortunae ludo transferuntur, eiiciendi in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium , et qui ab aquis nivium, quas sanctus Iob commemorat (cap. XXIV), ad calorem nimium minime transeunt. Bene cum illis agitur, qui suos exspectant Elysios, quos praesentia sua iustitiae sol verus illustrat.