monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 18 > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 1
Mundus igitur suos habet Elysios, solemque suum et sua sidera novit. Virtus siquidem solaris quidam radius est, a fonte claritatis omnibus datus in usum, et qui omnia quae attingit, claritate sui faciat eximia. Inde est, quod etiam illi, quos huius radii venustas, quasi repercussa specie sui videtur afflasse, statim in subiectorum conspectu clarescunt, fiuntque quodammodo virtutis titulo gloriosi.